Section I
Section II
Section III
Section IV
Section V

 

transparent gif transparent gif
transparent gif transparent gif

 

Image Thumbs

[Caption]

Image Thumbs

[Caption]

Image Thumbs

[Caption]

Image Thumbs

[Caption]


Historia Corneliae

Ecce! In pictura est puella, nomine Flavia. In pictura est altera puella, nomine Cornelia. Cornelia et Flavia amicae sunt. Puellae sub arbore sedent. Dum Flavia scribit, Cornelia legit. Ubi sunt Setxus et Marcus, amici nostri? Sexte! Marce! Ubi suntis? Ecce! Pueri in agris ambulant. Marcus Corneliam conspicit et pueri ad puellas currunt. Sub arbore sedent quod defessi sunt. Cornelia Marcum in complexu tenet, et Flavia Sextum verberat cum baculo. Hic pueri sunt, ergo puellae laetae sunt.

Amicae Corneliae bonae sunt.

  • Cornelia — Cornelia puella bona est. Legit, scribit, et in agris ambulat. Pater Corneliae, nomine Cornelius, senatus Romanus est.
  • Flavia — Flavia etiam puella bona est. Cum Cornelia legit, scribit, et in agris currit. Pater Flaviae, nomine Flavius Maximus Gaius, senex Romanus est.
  • Marcus — Marcus est frater Corneliae. Marcus puer bonus est, sed non semper puer bonus est.
  • Sextus — Sextus est amicus Corneliae et Marci, sed non est amicus Flaviae.

Cornelia legit historia Catulli, libris bonus. Hic est historia:

Valerii Catulli Carmina

Catallus I : Gaius Valerius Catallus

Cui dono lepidum nouum libellumarida modo pumice expolitum? Corneli, tibi: namque tu solebasmeas esse aliquid putare nugasiam tum, cum ausus es unus Italorumomne aeuum tribus explicare cartisdoctis, Iuppiter, et laboriosis. Quare habe tibi quidquid hoc libelliqualecumque; quod, patrona virgoplus uno maneat perenne saeclo.

 

 
Catallus III : Gaius Valerius Catallus

Lugete, o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum uenustiorum: passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, quem plus illa oculis suis amabat - nam mellitus erat suamque norat ipsam tam bene quam puella matrem, nec sese a gremio illius mouebat, sed circumsiliens modo huc modo illuc ad solam dominam usque pipiabat. Qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quemquam. At uobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella deuoratis: tam bellum mihi passerem abstulistis o factum male! O miselle passer! Tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli.

Catallus IV : Gaius Valerius Catallus

Phaselus ille, quem uidetis, hospites, ait fuisse nauium celerrimus, neque ullius natantis impetum trabis nequisse praeterire, siue palmulis opus foret uolare siue linteo. Et hoc negat minacis Hadriatici negare litus insulasue Cycladas Rhodumque nobilem horridamque Thraciam Propontida trucemue Ponticum sinum, (ubi iste post phaselus antea fuit comata silua; nam Cytorio in iugo loquente saepe sibilum edidit coma.) Amastri Pontica et Cytore buxifer, tibi haec fuisse et esse cognitissima ait phaselus: ultima ex origine tuo stetisse dicit in cacumine, tuo imbuisse palmulas in aequore, et inde tot per impotentia freta erum tulisse, laeua siue dextera uocaret aura, siue utrumque Iuppiter simul secundus incidisset in pedem; neque ulla uota litoralibus deis sibi esse facta, cum ueniret a mari nouissimo hunc ad usque limpidum lacum. Sed haec prius fuere: nunc recondita senet quiete seque dedicat tibi, gemelle Castor et gemelle Castoris.

Published by: Web Support Services, wss@iastate.edu

Return to: Department of Procrastinatory Arts
Copyright © 2001, Iowa State University of Science and Technology. All rights reserved.

Home ISU