[Caption]
[Caption]
[Caption]
[Caption]
|
|
Historia Corneliae
Ecce!
In pictura est puella, nomine Flavia. In pictura est altera
puella, nomine Cornelia. Cornelia et Flavia amicae sunt. Puellae
sub arbore sedent. Dum Flavia scribit, Cornelia legit. Ubi
sunt Setxus et Marcus, amici nostri? Sexte! Marce! Ubi suntis?
Ecce! Pueri in agris ambulant. Marcus Corneliam conspicit
et pueri ad puellas currunt. Sub arbore sedent quod defessi
sunt. Cornelia Marcum in complexu tenet, et Flavia Sextum
verberat cum baculo. Hic pueri sunt, ergo puellae laetae sunt.
Amicae
Corneliae bonae sunt.
- Cornelia
Cornelia puella bona est. Legit, scribit, et in agris
ambulat. Pater Corneliae, nomine Cornelius, senatus Romanus
est.
- Flavia
Flavia etiam puella bona est. Cum Cornelia legit,
scribit, et in agris currit. Pater Flaviae, nomine Flavius
Maximus Gaius, senex Romanus est.
- Marcus
Marcus est frater Corneliae. Marcus puer bonus est,
sed non semper puer bonus est.
- Sextus
Sextus est amicus Corneliae et Marci, sed non est
amicus Flaviae.
Cornelia
legit historia Catulli, libris bonus. Hic est historia:
Valerii
Catulli Carmina
Catallus
I : Gaius Valerius Catallus
Cui
dono lepidum nouum libellumarida modo pumice expolitum? Corneli,
tibi: namque tu solebasmeas esse aliquid putare nugasiam tum,
cum ausus es unus Italorumomne aeuum tribus explicare cartisdoctis,
Iuppiter, et laboriosis. Quare habe tibi quidquid hoc libelliqualecumque;
quod, patrona virgoplus uno maneat perenne saeclo.
|
|
|
Catallus III : Gaius Valerius Catallus
Lugete,
o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum uenustiorum: passer
mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, quem plus
illa oculis suis amabat - nam mellitus erat suamque norat ipsam
tam bene quam puella matrem, nec sese a gremio illius mouebat, sed
circumsiliens modo huc modo illuc ad solam dominam usque pipiabat.
Qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quemquam.
At uobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella deuoratis:
tam bellum mihi passerem abstulistis o factum male! O miselle passer!
Tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli.
Catallus
IV : Gaius Valerius Catallus
Phaselus
ille, quem uidetis, hospites, ait fuisse nauium celerrimus, neque
ullius natantis impetum trabis nequisse praeterire, siue palmulis
opus foret uolare siue linteo. Et hoc negat minacis Hadriatici negare
litus insulasue Cycladas Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
Propontida trucemue Ponticum sinum, (ubi iste post phaselus antea
fuit comata silua; nam Cytorio in iugo loquente saepe sibilum edidit
coma.) Amastri Pontica et Cytore buxifer, tibi haec fuisse et esse
cognitissima ait phaselus: ultima ex origine tuo stetisse dicit
in cacumine, tuo imbuisse palmulas in aequore, et inde tot per impotentia
freta erum tulisse, laeua siue dextera uocaret aura, siue utrumque
Iuppiter simul secundus incidisset in pedem; neque ulla uota litoralibus
deis sibi esse facta, cum ueniret a mari nouissimo hunc ad usque
limpidum lacum. Sed haec prius fuere: nunc recondita senet quiete
seque dedicat tibi, gemelle Castor et gemelle Castoris.
|